O lux beata Trinitas
St. Ambrose, 397

O Lux beata Trinitas,
Et principalis Unitas,
Iam sol recedlt igneus,
Infunde lumen cordibus.

Te mane laudum carmine,
Te deprecemur vespere:
Te nostra supplex gloria
Per cuncta laudet saecula.

Deo Patri sit gloria,
Eiusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Et nunc, et in perpetuum.