Veni, Creator Spiritus
Rhabanus Maurus, 776-856

Veni, Creator Spiritus,
mentes tuorum visita,
imple superna gratia
quae tu creasti pectora.

2. Qui Paracletus diceris,
donum Dei altissima ,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

3. Tu, septiformis munere,
dexterae Dei tu digitus,
Tu rite promisso Patris,
sermone ditas guttura.

4. Accende lumen sensibus:
infunde amorem cordibus:
infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti.

5. Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus:
ductore sic te praevio
vitemus omne noxium.

6. Per te sciamus da Patrem,
noscamus atque Filium;
Teque utrisque Spiritum
credamus omni tempore.

7. Sit laus Patri cum Filio
Sancto simul Paracleto,
Nobisque mittat Fillus Charisma Sancti Spiritus.