Vexilla Regis
Venantius Fortunatus 530-609

Vexilla Regis prodeunt;
fulget Crucis mysterium,
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo.

Quo vulneratus insuper
mucrone diro lanceae,
ut nos lavaret crimine, manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae cecinit
David fideli carmine,
dicendo nationibus:
regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,
ornata Regis purpura,
electa digno stipite
tam sancta membra tangere.

Beata, cuius brachiis
pretium pependit saeculi:
statera facta corporis,
praedam tulitque tartari.

O Crux ave, spes unica,
hoc Passionis tempore!
piis adauge gratiam,
reisque dele crimina.

Te, summa Deus Trinitas,
collaudet omnis spiritus:
quos per Crucis mysterium
salvas, fove per saecula.