Gloria, laus et honor
St Theodulph c.770

Gloria, laus et honor, tibi sit, rex Christe, redemptor!
cui puerile decus prompsit hosanna plum.

Israel es tu Rex, Davidis et inclyta proles:
Nomine qui in Domini, rex benedicte, venis.

Coetus in excelsis, te laudat caelicus omnis,
Et mortalis homo, et cuncta create simul.

Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit:
Cum prece, voto, hymnis, adsumus ecce tibi.

Hi tibi passuro solvebant munia laudis;
nos tibi regnanti pangimus ecce melos.

Hi placuere tibi, placeat devotio nostra, rex bone,
rex clemens, cui bona cuncta placent.