Corde natus ex parentis
Aurelius Prudentius, 413

1. corde natus ex parentis
ante mundi exordium
A et O cognominatus,
ipse fons et clausula
omnium quae sunt, fuerunt,
quaeque post futura sunt.

2. Ipse iussit et creata,
dixit ipse et facta sunt,
terra, caelum, fossa ponti,
trina rerum machina,
quaeque in his vigent sub alto
solis et lunae globo.

3. Corporis formam caduci,
membra morti obnoxia
induit, ne gens periret
primoplasti ex germine,
merserat quem lex profundo
noxialis tartaro.

4. O beatus ortus ille,
virgo cum puerpera
edidit nostram salutem,
feta Sancto Spiritu,
et puer redemptor orbis
os sacratum protulit.

5. Psallat altitudo caeli,
psallite omnes angeli,
quidquid est virtutis usquam
psallat in laudem Dei,
nulla linguarum silescat,
vox et omnis consonet.

6. Ecce, quem vates vetustis
concinebant saeculis,
quem prophetarum fideles
paginae spoponderant,
emicat promissus olim;
cuncta conlaudent eum.

7. Macte iudex mortuorum,
macte rex viventium,
dexter in Parentis arce
qui cluis virtutibus,
omnium venturus inde
iustus ultor criminum.

8. Te senes et te iuventus,
parvulorum te chorus,
turba matrum, virginumque,
simplices puellulae,
voce concordes pudicis
perstrepant concentibus.

9. Tibi, Christe, sit cum Patre
hagioque Pneumate
hymnus, decus, laus perennis,
gratiarum actio,
honor, virtus, victoria,
regnum aeternaliter.