Iordanis oras praevia
Charles Coffin 1736

Iordanis oras praevia
Vox ecce Baptistae quatit:
Praeconis ad grandes sonos
Ignavus abscedat sopor.

Auctoris adventum sui
Tellus et aetheret mare
Praegestiente sentiunt
Et iam salutant gaudio.

Mundemus et nos pectora:
Deo propinquanti viam
Sternamus, et dignam domom
Tanto praemus hospiti.

Tu nostra iu, Iesu salus;
Tu robur et solatium:
Arens ut herba, te sine
Mortale tabescit genus.

Aegris salutarem manum
Extende; pprostratos leva;
Ostende vutum; iam suus
Mundo reflorescet decor.

Qui leberator advenis,
Fii tibi laus maxima
Cum Patre et almo Spiritu
In sempiterna saecula.