Veni veni, Emmanuel
Anonymous, 12th Century

Veni veni,Emmanuel
captivum solve Israel,
qui gemit in exsilio,
privatus Dei Filio.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, O Sapientia,
quae hic disponis omnia,
veni, viam prudentiae
ut doceas et gloriae.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, veni, Adonai,
qui populo in Sinai
legem dedisti vertice
in maiestate gloriae.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, O Iesse virgula,
ex hostis tuos ungula,
de spectu tuos tartari
educ et antro barathri.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, Clavis Davidica,
regna reclude caelica,
fac iter tutum superum,
et claude vias inferum.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, veni O Oriens,
solare nos adveniens,
noctis depelle nebulas,
dirasque mortis tenebras.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!

Veni, veni, Rex Gentium,
veni, Redemptor omnium,
ut salvas tuos famulos
peccati sibi conscios.
Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!