Vox clara ecce intonat
Anonymous, 10th Century

Vox clara ecce intonat,
obscura quaeque increpat:
procul fugentur somnia;
ab aethre Christus promicat.

Mens iam resurgat torpida
quae sorde exstat saucia;
sidus refulget iam novum,
ut tollat omne noxium.

E sursum Agnus mittitur
laxare gratis debitum;
omnes pro indulgentia
vocem demus cum lacrimis,

Secundo ut cum fulserit
mundumque horror cinxerit,
non pro reatu puniat,
sed nos pius tunc protegat.<

Summo Parenti gloria
Natoque sit victoria,
et Flamini laus debita
per saeculorum saecula. Amen.