Christe, Redemptor Omnium
Anonymous, 6th Century

Christe, Redemptor omnium,
ex Patre, Patris unice,
solus ante principium
natus ineffabiliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perennis omnium,
intende quas fundunt preces
tui per orbem servuli.

Salutis auctor, recole
quod nostri quondam corporis,
ex illibata Virgine
nascendo, formam sumpseris.

His praesens testatur dies,
currens per anni circulum,
quod a solus sede Patris
mundi salus adveneris;

Hunc caelum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctorem adventus tui
laudat exsultans cantico.

Nos quoque, qui sancto tuo
redempti sumus sanguine,
ob diem natalis tui
hymnum novum concinimus.

Iesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.