Conditor alme siderum
Author: Anonymous, Latin 9th Century

Conditor alme siderum,
Aeterna lux credentium,
Christe, redemptor omnium,
Exaudi preces supplicum.

Qui condolens interitu
Mortis perire saeculum,
Salvasti mundum languidum,
Donans reis remedium,

Vergente mundi vespere,
Uti sponsus de thalamo,
Egressus honestissima
Virginis matris clausula.

Cuius forti potentiae
Genu curvantur omnia;
Caelestia, terrestria
Nutu fatentur subdita.

Te, dddeprecamur, hagie,
Venture iudex saeculi,
Conserva nos in tempore
Hostis a telo perfidi.

Laus, honor, virtus. gloria,
Deo Patri cum Fili
Sancto simul Paraclito,
In sempiterna saecula.