Personent hodie
Anonymous, 1582

1. Personent hodie
Voces puerulae,
Laudantes iucunde
Qui nobis est natus,
Summo Deo datus,
Et de virgineo
Ventre procreatus.

2. In mundo nascitur;
Pannis involvitur;
Praesepi ponitur
Stabulo brutorum
Rector supernorum;
Perdidit spolia
Princeps Infernorum.

3. Magi tres venerunt;
Munera offerunt;
Parvulum inquirunt,
Stellulam sequendo,
Ipsum adorando,
Aurum, thus et myrrham
Ei offerendo.

4. Omnes clericuli,
Pariter pueri,
Cantent ut angeli:
'Advenisti mundo:
Laudes tibi fundo
Ideo: Gloria
In excelsis Deo'.